MARTIANA Sylva in Germania est

MARTIANA Sylva in Germania est
MARTIANA Sylva in Germania est
Ammian. Schwartzwaldt vulgo la Forest Noire, ex quo Nigram Silvam faciunt Latini iuniores. Peucerus et Althamerus putant idem esse cum Ptol. Eremo Helvetiae. Vide Mantiana et Hercynia. Baudrando in Suevia est versus Abnobam montem, et fontes Danubii et Nicri, inter Ducatum Wirtenbergensem ad Ortum et Brisigaviam ad Occasum, in longum protensa, a Meridie in Boream: nempe a Seckinga et Rhenofelda Urbe Ortnaviam usque et Marchionatum Badensem maiorem. Plura apud B. Rhenanum Rerum Germ. Nov. Antiqq. l. 3. cum Notis Ottonis ICti, p. 412. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Look at other dictionaries:

  • SYLVA Ducis — vulgo Bosteduc Gall. Hertzogenbosch Belgica urbs Brabantiae, a Theodorico Hollandiae Comite expugnata, A. C. 1210. qui paulo post a Duce Brabantiae praedâ exutus, unaque cum Geldriae Comite captus est, Matth. Vossius, Annal. 2. l. 11. Iterum post …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”